monumenta.ch > Cassiodorus > 11
Cassiodorus, De Anima, X. De cognoscendis malis hominibus. <<<     >>> XII. Quid animae post mortem agant, et de spe futuri saeculi.

Cassiodorus, De Anima, CAPUT XI. De cognoscendis bonis hominibus.

1 Sanctarum igitur animarum et in ista communi vita magna iam virtus est. Nam carnem illam expugnatricem humani generis per quietem debellant, et victrices sui sunt, dum studentes constantiae [ms. Aud., conscientiae] vivo corpori mortem delectantur infligere. Vae autem carni quae hic superata non fuerit; nam quae in hac conversatione vincitur, illic sine dubio coronatur.
2 Vir denique fixus, purus, innocuus, omnes laudat, se semper accusat, et cum placeat universis, sibi soli displicet. Nimia enim magnitudo est suam intelligere parvitatem; nec praevalet haec nosse, nisi cui iam coeperint vina patescere. Hi tantum expeditius ad superna volant, quantum se onerosius in humana conversatione castigant. Imperant corpori, quia famulantur auctori, et dum se exiguos cognoscunt, ad culmen magnae perfectionis evadunt. Nullum laedere cupiunt, laesi semper ignoscunt.
3 Charitatem et illis impendunt, qui eos scelerato odio persequuntur.
4 Tales animae (Domino praestante) etiam noxiis spiritibus imperant; et illi, quos mundus patitur infestos, a creatura minore superantur. Adhuc in corpore positae, fortiores sunt angelis malis; adhuc indutae carne iubent potestatibus aereis; et quorum tentationibus non cedunt, eis divina virtute dominantur. Istae enim immortales proprie sunt dicendae, quas nulla poenitudo discruciat, nullus moeror affligit, quae sibi nequeunt [ms. Aud., non quaerunt] reputare, quod probantur existere.
5 Inopia ditescunt, carceribus laetae sunt; et inter haec iure saecula illis obediunt, quia semper bonos sequuntur: contra persecutores fortiore semper eriguntur audacia , quando finis lucis illis principium est bonorum; et in aeterna beatitudine recipiunt, quod in temporali conversatione gesserunt.
6 Sic sanctorum animae adhuc in isto saeculo commorantes, dum longa sint habitationis contrarietate districtae [ed., distractae], tamen bonis angelis videntur esse concives, et iam ex magna parte consortes.
7 Moyses enim [Exod. XIV, 22] per maria terrenum iter aperuit, aquarum domicilia siccis pedibus transmeavit; et tam magni fluctus quasi latere utroque constructi, in speciem rupis peregrina soliditate riguerunt.
8 Meruit Elias ne plueret: obtinuit etiam ut se desideratus imber effunderet [III Reg. XVII, 1, ] [et Iac. V, 17]; et unus homo beatis supplicationibus egit quod generalitas, cum suspenderetur, impetrare non meruit. Istis enim, qui se coelesti conversatione mundificant, virtus supernae miserationis conceditur , quam homo propter originale vitium habere non potest. Cum creati per mundum transeuntes, maiestati semper affixi sunt: quibus tam assidue praestantur magnalia, ut plane videantur esse miracula
9 Elisaeus discipuli sui oculos coelestem militiam non videntes aperuit, exercitus hostium caecitate percussit [IV Reg. VI, 17]. Ademerunt nonnulli flammis incendia; vitalem calorem frigidis cadaveribus reddiderunt; leones feroces ad sepeliendum corpus convenire fecerunt, et in vicem ratis homines legimus vexisse crocodilos; liquorem converterunt in duritiam silicum; latices iusserunt manare de siccitate saxorum; illaesis vestibus prunas acceperunt; propriis plantis iusserunt ambulare claudum; solem praeceperunt stare celerrimum.
10 Humano verbo facta est naturae diversitas; et in tantam gratiam sunt recepti, ut et ipsis potuisset famulari, quod servire mundus mirabatur auctori.
11 Quid iam de imperio vocis dicamus, quando et vestis eorum tacta effectum sospitatis attribuit, et apostolici umbra corporis periculum mortis exclusit? Sic abundantia meritorum et per illud videbatur sanare, quod constat in se substantiam non habere. Talis anima absolute sentitur, etiam cum eius existentia non videtur.
12 Hilaris illi semper vultus est et quietus, macie validus, pallore decoratus, lacrymis assiduis laetus, promissa barba reverendus, nullo cultu mundissimus. Sic per iustitiam mentis de rebus contrariis redduntur homines pulchriores: oculi laeti et honeste blandi: sermo veriloquus, bonorum pectorum penetrabilis, cupiens amorem Dei omnibus suadere, quo plenus est: vox ipsa mediocris, nec debilis vicino silentio, nec robusto clamore dilatata [ed., robusta clamore dilatato]: asperitate non frangitur, accidentibus [ed., accendentibus] gaudiis non movetur: moribus vultuque unus est: templum sanctum, domicilium virtutum; cuius ora se nequeunt immutare, dum semper probantur studere constantiae.
13 Gradus quoque ipsius nec tardus conspicitur, nec velox: nullum propter seipsum videt, nulli propter alterum parcit. Suasor recti, sine arrogantia docens, cum humilitate liber, cum charitate districtus; ut tam grave sit eum deserere, quam invitum est ab ipsa quoque vita discedere . Amator salutiferi secreti existens, nulla libidine sauciatur, contentione nulla succenditur, superbia non inflatur, invidiam non habet, fratrum nulli loquitur quod poeniteat, nil audit absurdum.
14 Multam turbam vitiorum Domini certamine [ed., sine certamine] vincit, quando solitudinis gratia suffragatur. Tunicam postremo suam, quamvis more cutis una sit, suavissimis implet odoribus; fragrat, super divitis Indiae pigmenta transcendens. Agnoscitur in illo humanum corpus habere aromata sua; scilicet, dum nulla crapulatione distenditur, in odores non exsudat acerrimos.
15 Facile est advertere, quem superna potentia dignatur invisere. Nam et ipse quoque animus noster mox gaudet ad talem, et non admonitus intelligit, quem coelesti inspiratione cognoscit.
16 Verum haec in sexu validiore non adeo miranda sunt. Quis autem digne sufficiat virginum ac viduarum maximas explicare virtutes, quae sic ad praecepta Dei sancto amore rapiuntur, ut et magnae patientiae se vigore discrucient, et ad martyrii coronam, victa carnis infirmitate, perveniant? Locuti sumus multa de anima, diximus etiam de corpore nostro quae visa sunt. Tendamus nunc aciem mentis in futuras retributiones. Convenit enim ut postquam se creatura cognoverit, ad Creatorem suum pura mente festinet.
Cassiodorus HOME

bmv294.28 vad317.77v

Cassiodorus, De Anima, X. De cognoscendis malis hominibus. <<<     >>> XII. Quid animae post mortem agant, et de spe futuri saeculi.
monumenta.ch > Cassiodorus > 11

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik